CYRENE sive CYRENAE

CYRENE sive CYRENAE
CYRENE, five CYRENAE
plural. numeri insigne Libyae oppid. inter Syrtim maiorem, et Mareotidem situm, unum ex iis quae Pentapolim efficiunt, a Batto Thereo (quem Callimachus progenitorem suum fuisse tradit) conditum, a Cyrene, Penei amnis filia sic dicta. An magis a fonte Solis, Cyre indigenis dicto. Hodie Coreno Villanovano; cuius incolae olim equitatu plurimum valebant. Max. Tyr. Serm. 7. Τὰ Κυρηναικὰ ῾παιδεύματἀ διφρεῖαι, instituta Cyrenaica sunt aurigationes. Dionys. Periegetes,
Κυρήνη τ᾿ εὔιππος Α᾿μυκλαίων γένος ἀνδρῶν.
quod sumptum videtur ex his Pindari in Pythiis, Od. 4. statim initiô:
Σάμερον μὲν χρή σε παῤ ἀνδρὶ φίλῳ
Στάμἐν ἐυίππου βασιλῆι Κυράνας.
Hodie quidem oportet te apud virum amicum
Sistere equestris Regem Cyrenes.
Idem Pindarus Cyrenes appellat ἐυάρματον πόλιν. Hinc Ephorus, Κυρηναῖοι περὶ τὴν δἰφρευτικὴν ἐπιςτήμην ἠχόληνται, Cyrenaei ad curulem artem se applicant. Strabo: Λέγεται ἡ Κυρήνη κτί???μα Βάττου, ἱπποτρόφος ἐςτιν ἀρίςτη. Condita a Graecis, qui ex Insul. Platona in Africam traicientes, dein sub Poenorum ductu, urbem Zoam, prope Solis fontem exstruxerunt, Battô ibi Rege constitutô. Cui Arcesilas successit, proprie Cyrenes conditor. Destructam postmodum Romani reparârunt, sed a Catone post mortem Pompeii prima oppugnata: Postea ab Arabibus iterum vastate est. Patria Aristippi, filiae eius Aretae, Callimachi, Eratosthenis, Carneadis, etc. Strab. l. 17. sub finem. Mela, l. 1. c. 8. Plin. l. 5. c. 5. Ptol. l. 4. Marmol. l. 8. c. 10. Cyrenensis Ecclesiae fundamenta iacta sunt, a Cypriis quibusdam. A. C. 39. Hîc laserpitium herba provenit. Catullus, Epigr. 7. v. 3.
Quam magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis iacet Cyrenis.
(ubi corripuit primam syllabam, quae aliis producitur, nectamen id sine exemplo. Callimachus,
--- --- Τρίτατόν γε μὲν ἄςτυ Κυρήνης.
Hermesianax: Α῎νδρα Κυρηναῖον) Cur autem laserpiciferas Cyrenas dixerit Catullus, intelligi potest ex iis, quae scribit Suidas in voce Σίλφιον. Plin l. 19. c. 3. Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpitium, quod Graeci σίλφιον vocant, in Cyrenatca provincia repertum. Nunc urbs haec Cairoan, in Regno Barcae, versus Syrtim magnam ad Doerum fluv. 10. leuc. ab ora Maris Mediterranei, in Austrum, 25. leuc. Gallic. a Barce in Ortum 375. mill. pass. ab Ammonis templo, in Occasum 90. milliar. a Phycunte promontor. in Austrum. In colle est; deficit indies. Adiacens regioni Mesrata quibusdam, Baudrand. Ceterum de Cyrenaica vide Vosl. ad Melam, l. 1. c. 6. Addo, quod Urbs docta audit, apud Statium, l. 5. Sylv. 3. v. 107.
Quo non Munychiae quidquam praestantius arces,
Doctaque Cyrenes, Sparteque animosa creavit.
Utpote doctissimorum hominum nutrix ac genitrix, ut ex praecedentibus videre est: inter quos Callimachus nominari insigniter
meretur. Cuius utinam vel illae solae tabulae extarent, quibus 120. libris celebrium in omni doctrina Virorum Vitas et Scripta adnotaverat, ut scribit Suidas. Veterum ex cadem urbe Scriptorum gloriam, reposuit Christianis temporibus Synesius: cui certe auctori paucissimi ex omni antiquitate praeponendi videntur, qui quidem materie aut genere scriptionis illi comparari ullatenus possint. Casp. Barthius, Ammadvers. ad Statium, d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”